Gaudeamus igitur
Gaudeamus igitur
//:Gaudeamus igitur, Iuvenes dum sumus;:// Post iucundam iuventutem, Post molestam senectutem //:Nos habebit humus.://
//:Ubi sunt, qui ante nos In mundo fuere?:// Vadite ad superos, Transite ad inferos, //:Ubi iam fuere.://
//:Vita nostra brevis est, Brevi finietur;:// Venit mors velociter, Rapit nos atrociter; //:Nemini parcetur.://
//:Vivat academia, Vivant professores,:// Vivat membrum quod libet, Vivant membra quae libet; //:://[Semper sint in flore.
//:Vivat et respublica Et qui illam regit,:// Vivat nostra civitas, Maecenatum caritas, //:Quae nos hic protegit.://
//:Vivant omnes virgines, Faciles, formosae,:// Vivant et mulieres, Tenerae, amabiles, //:Bonae, laboriosae.://
//:Pereat tristitia, Pereant osores:// Pereat diabolus Quivis antiburschius, //:Atque irrisores.://